Latin
1664.1 to 1664.5
Ficino, Opera omnia 1664.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Denique ab haereticis multis Platonem suum partim deprauantibus, partim etiam contemnentibus, frequentius irritatus, respondebit quidem latissimè: nihil tamen in respon dendo commune Christianis inseruit: sed propria duntaxat ad haeresim: cum alioquin impune in Christianos inuehi ea tempestate liceret, &offerretur occasio. Qui uerò fuerint huius haeresis autores, quidue profiterentur haeretici, qui Gnostici nominabantur, similes Manichęis, recenset in describenda Plotini uita Porphyrius. Ex eorum certè opinionibus constat eorum haeresim, quamuis Christum colerent, non minus tamen à communi Christianorum sententia, quàm Platonicis dissentire. Sed quantum ad institutum nunc opus pertinet: haec sunt illorum errata praecipua. Super ipsum unum bonumque, nescio quid somniabant. Intellectus praeterea saeparatos ineptissimè distin guebant. Inter intellectum, &animam medium aliquid inserebant. Animam deprauatam fecisse putabant mundum à malo principio malum. Non esse quicquam ipso bono siue bonitate, item ipso uno, siue unitate superius priusue sic ostenditur. Principiò meminisse oportet, quòd non est primum, non esse simplex: atque econuerso, quod non est simplex, nec esse primum. Si qua enim res non sit omni um prima certè dependebit ab alia, ideoque duo quędam erunt in ipsa, scilicet tum aliquid causae: tum aliquid insuper proprij à causa differens. Itaque dum non est prima, meritò nec potest esse simplex. Rursum, si qua res non sit simplex, habebit in se necessario &hoc, &illud. Quaeremus igitur: utrum hoc ab illo sit tantum, an utrumque pariter ab utroque, an neutrum à neutro, an à tertio quopiam fit utrunque Si respondeas hoc ab illo pendere, illud certè erit primùm, hoc uerò secundum: neque lice bit dicere compositum hic aliquid esse primum. Neque rursum licebit dicere utrumque fieri pariter ab utroque: alioquin idem aliquid comparatum ad ideam erit &causa, &effectus, &prius atque posterius. Sin autem dixeris, utraque à tertio quodem fieri, non hoc quidem compositum, sed tertium illud erit primum atque principium. Nesas est insuper duo quędam in supernis ponere: quorum nec alterum sit ab altero, nec à tertio sit utrunque: alioquin nulla determinata causa rationeque coibunt, sed sorte contingent. Temerarius uerò casus in supernis esse non potest: alioquin nullus foret in sequentibus or do Quamobrem sicut diximus. quod non est primum, non est simplex: sic &dicimus quod non est simplex, nec esse primum Quo igitur aliquid prius est, eò simplicius atque uicissim.