Latin
1665.5 to 1665.8
Ficino, Opera omnia 1665.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
In coelo quidem essentia, lux, mobilitas, bonum, mentem, animam repręsentant. Sub coelo autem causa finalis bonum, formalis mentem, efficiens animam referre uidetur. Quoniam uerò de trib omnium principijs, &passim in argumentis, in Platonem &in Theologia latius disputamus, haec breuiter atrigisse sufficiat. Post haec aut confutat eos, qui diuina inter se distinguunt, uel quoniam alia sint in potentia, alia sint in actu. Nihil enim in aeternis est in potentia, uel quoniam intellectus alius quidem maneat, alius moueantur. Non enim in intelle ctu est motus ullus, sed primus in anima motus. Vel quoniam intellectus hic quidem substantiam quandam intelligat, siue suam, siue etiam alienam. Ille uerd actionem duntaxat alterius intellectus, quam alter ille, cuius est actio, non intelligat. Distinctio sanè eiusmodi animarum natura non diuidit substam tias animarum. Siquidem animus idem qui uel se, uel aliud quoduis intelligit. saepè se intelligit intelligere. Ergo &multo minus ita substantiae mentium diuiduntur, &multò magis mens eadem utrumque expellere potest, Iam uerò concedimus ipsum simpliciter intelligere ratione quadam ab ipsa intelligen tię animaduersione differre. Nam illud quidem habere essentiam aliquam pro obiecto: haec autem pro ob iecto actionem spectare uidetur. Et in nobis non semper qui cognoscit, is agnoscit etiam se cognosce re. Veruntam en mens quęlibet à corporis commertio separata, adeò intellige expeditè, ut quatenus intelligit aliquid, eatenus intelligere se prorsus agnoscat. Praesertim cum ea ibi sit intelligendi conditio, ut mens ad intelligendum suam spectet essentiam. Si enim ibi perfecta intelligentia est, intelligi bile habet intimum atque certissimum, minimeque dependet. Ita uerò fit maximè, si pro obiecto suam spectet essentiam. Dum uerò suam essentiam intuetur, in suo esse intellectuali, &in actu intelligentię perpetuo positam, cognoscit se esse essentiam intellectualem, ac semper intelligentem. Quatenus igitur intelligit se, catenus se intelligit intelligere. Praecipuè quoniam sicut idem est in luce lucere, quod &esse, sic idem in se ipso intellectu esse, quod intelligere.