Latin
1665.9 to 1665.11
Ficino, Opera omnia 1665.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Dum ergo se esse cognoscit, etiam intelligere re se prorsus agnoscit Quamobrem intellectus quilibet absolutus, sicut semper intelligit, ita quod intelligat, ipse semper animaduertit: praesertim cum nulla exterior occupatio ipsum, ab ipsa sui animaduersione diuertat. Est autem illic actus idem intelligentiae, quo &simpliciter intelligit aliquid, &quo illud se intelligere semper agnoscit. Si enim actus eiusmodi ibi distinguas, iam dicemus &actum tertium, similiter &quartum, &infinitè deinceps ibi distingui: quatenus per sequentem actum innumerabi liter intelligere fingitur praecedentem. Nefas autem philosophi putant infinitos actus, &hos quidem superfluos, illic in praesentia ponere: pręcipuè si per illos infinitae illit substantię multiplicari dicuntur. Inter hięe ipse notabis, Plotinum in mentibus beatis animaduersionem essentiae actionisque suae perpetuam ponere: eodemque actu &intelligentiam, &agnitionem intelligentiae essentięque expleri. Quod sicubi dixerit, simplicem ipsum primumque intelligentię actum animaduersione distrahi. Expone, scilicet, quando animaduersio est actio re ipsa ab intelligentia differens. Et quando fiat animad uersio ministerio quodam imaginationis, ab intellectu nimium differentis, atque ad aliena interim distra hentis. Resellit subinde quod aiunt, inter ipsam mentem atque animam esse mediam substantiam quandam, quam rationem quidem ipsam intellectualem appellant: animam uerò dicunt ab hac suscipere rationem. Sic enim anima nulla ueram habebit intelligentiam atque perpetuam. Vera namque perpetuaque intelligentia est, uel in ipsa mente, uel in eo quod proximè mentis est particeps.