Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1666-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. do periturum. TRustra igitur fingebant haeretici animam primam aliquando à diuina beatitudine cecidisse: at que ita ad deteriora degenerantem fabricauisse mundum. Temerè nimium mundo propterea dabant initium, quòd faber eius nuper esset permutatus in malum. Satius admodum erat dicere, mundum ex anima semper naturali quadam necessitate productum: quemadmodum &forma corporis à uegetali uirtute, &calor lumenque ab igne. Videmus enim perspectissima quaeque in natura natu rali largitate semper agere, neque ex inopiae malo, sed potius ex copiae bono. Quod si semper agant, illa etiam quorum uirtus &actio ad quaedam tantum determinata est, ut elementum quodlibet &compositum: multò magis tria illa principia rerum: quorum uirtus est communis ad omnia, semper agunt. Praestat itaque dicere mundi fabrum aeterna bonitatis copia ab aeuo mundum progenuisse: quàm noua prauitate nouum. Profectò si principiorum naturam in actu semper absolutam consideramus, atque sic opus ad eam conferimus, opus indè sempiternum sequi uidetur. Quamuis si ad ipsam diuinae bonitatis, uel intelligentiae uoluntatem respexeris, mundum ualeas tum sine noua fabri prauitate, tum sine diuini consilij nouitate nouum excogitare. Sanè cum in diuinitate natura idem sit atque uoluntas: neque uoluntas naturae aufert, quod proprium est naturae: neque natura proprium uoluntati, Tum uerò confutat, quod putabunt mundum aliquando periturum. Sola enim quę resolui. in aliquid possunt, interire posse uidentur. Nam aliquid in nihilum euanescere bonitas ipsa naturę non patitur. Quandoquidem neque patitur alicubi uacuum. In quid ergo mundus resolui potest: Num quid in materiam? Esto sanè. Sed ita demum quaerimus. nunquid materia illa formam habeat, nec ne: Si haber: adhuc erit id compositum in materiam resolubile. Tunc illo, neque in nihilum euanescere potest, neque informis perseuerare. Esse enim datur ubique per formam. Ac si finxeris eam sine forma maneres tunc alibi quidem materia erit: alibi uerò diuina, quasi limitibus inde disiuncta: quandoqui dem niliil ex illis emicet in materiam. Non igitur erunt ubique diuina. Quod dictu nefas esse in theolo gia probauimus, &alibi comprobauimus. Neque licet fingere materiam in nihil posse resolui. Quippe cum nullum agens ad resoluendam contendit simpliciter ut resoluat: sed ut se augeat, uel propaget. Id uerò ex aliquo duntaxat, &in aliquid fieri potest. Praeterea si materia redigatur in nihilum, constabit sanè materiam ab initio necessitatem à nullo praecedente subiecto, unde fieret habuisse: cum ita nullum aliquando subiectum praecesserit, sicut denique sequitur nullum. Extitit igitur ab initio quadam consecutionis necessitate ex superiore efficienteque causa. Eadem igitur consequentiae necessitate semper erit.