Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1667
Unproofread scanNot analysed yet
Faber mundi non inclinatione, sed consistentia fecit mundum. Cap. IIII. Eprobat iterum quod aiunt, animam primam non ex eo quòd in sua dignitate maneret, sed quia degenerauerit mundum procreauisse. Sed antequam confutationes Plotini prosequar, recensere iuuat Porphyrij uerba in eandem sententiam ex libro eius uias ad intellgibile demonstrante. Sic igitur ait: Nulla substantiarum, quam uniuersae sunt atque perfectę, ad suam conuertitur genituram. Omnes autem perfectę substantię ad generantia potius rediguntur, &id quidem ad corpus usque mundanum: quod sanè cùm sit perfectum, ad animam est redactum animam inquam, intellectualem, ideoque circulo uoluitur. Anima uerò mundi ad intellectum attollitur: intellectus autem erigitur ad principium. Subdit uerò paulo post: In substantijs uero particularibus, &ad multa labi potentib. inest procliuitas deflectens ad genituras, ideoque in his delictum dicitur accidisse: in his infidelitas est damnata. Has igitur cotaminat ipsa materia, propterea quod ad hanc deflecti possint, cum tamen interea se ad diuinum ualeant conuertisse: quamobrem perfectio quidem à prioribus secunda substituit, conseruans eadem ad priora conuersa. Defectus quoque alicubi priora quaedam etiam ad posteriora deflectit, efficitque ut haec ipsa diligant, a superiore interim diuertentia. Haec ille. in quibus confirmat daemones quosdam, uel animas hominum à diuinis degenerando, corpora fabricare. Mundum uerò ab anima quadam diuina, &in diuinis perseuerante fuisse conscructum. Tantum natam pulchrum, tam diuturnum opus efficere, ac sine transgressione ducere, tamque mirabili ratione mouere, non est potestatis aliquando inclinantis, sed optimo semper habitu consistentis, facientisque fabricam, non tam ut optima uideatur, quam quia naturalirer ipsa sit optima: Quòd si optima est illa potestas, &ut ex motu apparer, infatigabilis, nunquam quod optimè fabricat, uel ob poenitentiam destruet, uel ob defatigationem desinet conseruare. Dicere uerò mundana institui ma le, atque hinc argumentari, mundi naturam esse malam, &auctorem huius malum, hominum est uel iniquorum, uel penitus ignorantium Stultorum quoque est opinari potestatem illam ut agat, indige re consilio. Si enim in natura ipsius erat ut gigneret. consilio ad hoc nullo prorsus indiguit. Sin opus consilio fuit, non erat prima illa potestas naturaliter sufficiens ad generationis effectum. Nulla igitur natura, nullaque potestis per se poterit aliquid generare, uel facere Neque animam esse corpoream, neque mundum fuisse à malo principio constitutum.