Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 1669
Unproofread scanNot analysed yet
Intellige prohiberi multiplicationem illic, quę per minima &quasi superuacua &difiunctim fiat, quemadmodum apud nos fieri soleat: non autem quę uel in spe cies uel in necessaria fiat, uel summatim colligatur in unum. Propriè uerò uetat multiplicare princi pia rerumque capita. Quòd autem plures intellectus esse uelis, ostendit, ubi ait, intellectus esse summa: animarum rationalium partes, ipsasque animas differre inter se passionibus &naturis. Anima mundi alligat sibi corpus suum, &per hoc quasi alias animas. Item quomodo etiam anima propria det corpori uitam.