Latin
1668.8 to 1668.9
Ficino, Opera omnia 1668.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
modo multitudinem sequitur: potes tamen ita colligere, omnia quidem mundi membra membrorumque naturas, ad unam animae mundanae naturam quasi ducem: omnes animas ad unam mundi animam uelut principem, omnes intellectus, qui animabus insunt ad unum intellectum super animas existentem, quasi oculos ad Solis lumen. Intellectum denique purum ad paternam lucem atque bonitatem. Inter haec obseruabis, quos plerique intellectus ponunt à corporibus absolutos, Ploti num ponere intellectus tantum in animabus, quos intellectus animales, &animas intellectuales ap pellat, qui sanè intellectus idcirco iudicari possunt à corporibus expediti, quoniam etsi in animab. sunt, non tamen sunt in corporibus: quandoquidem neque animae uerè corporibus insunt, &intellectus eiusmodi, nullum cum corpore commercium habent. Et ut Plotinus saepe confirmar, semper secundum actum sunt cum diuina mente coniuncti. Ab hac uerò sententia uix dissentire uidetur, theologorum apud Graecos Christianorum sententia, angelis corpora tribuens. Vbi uerò Plorinus concedit quidem in inferioribus multiplicare, quàm plurimum, prohibet autem multiplicationem in superioribus similem introducere.