Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1670-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. Confirmatio superiorum. N capite iterum duodecimo planius quoque perspicies, non Christianam legem ulla ex parte, sed superbissimam Gnosticorum haeresim improbari, falsos Zoroastris libros fingentium. philosophiae summum profitentium, Platoni se arrogantius in sapientia praeponentium. Quibus etiam decepti fuerint philosophantium multi familiariumque Plotini, antequam Plotino familiariter uterentur. Quid uerò dicam? Vbi haereticum illud stultissimumque deridet: ipsum mundi fabrum appellant sapientiam simul &animam: sapientiam quidem, quatenus antè intellectum uiuebat: animam uerò, quatenus est inclinatus ad fabricam. Ambigunt insuper, utra uis eius prius ad mundi fabricam declinauerit.