Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1671
Unproofread scanNot analysed yet
Addunt caeteras animas consequenter tunc ad corpora descendisse, tanquam huic fatali lege connexas, ac simul annuisse corporibus sapientiae membra, id est, daemones. Tum uero fabrum infudisse materiae nonnihil imaginarium, atque deinceps ex hoc imaginatio materiali, imagina rium aliud adhuc uanius resultasse, tanquam remotus à substantia, &forsan adhuc aliud, idque extremum esse mundum: ut conuincatur id totum esse uanissimum. Vita quae in corpus pendet ex anima, ut actus animae est immortalis. Cap. XIII Bseruabis in capite decimotertio uitam irrationalem, quae ex substantia rationali dependet, Quelut imago eius &actus, nullo modo sustineri à materia: neque subiecti alicuius fieri qualitatem, sed solum existere ex anima, &quasi emicare: sicut radius uisualis ex oculo animalis nocte uidentis, cui etiam si non contingat extingui, contingit tamen non emicare aliquando, uel emicare, &solo pendere ex oculo. Penes intentionem ipsius naturae totum prius est, quàm partes operis: ac totum simul inchoatur. Cap. XIIII TN decimoquarto capite notabis: quoniam natura per formam agit, agitque toto formae totius im petu, ad totam penitus propagandam, ideo primum in ipsa naturalis agentis intentione formam esse totius &integram, itaque totam unà cum partibus quodammodo cunctis ex uigore intus agente funditus inchoari. Sic inchoantur plantarum &animalium species: sic ex diuina causa totus simul mundus effluxit. Coelum calere quidem &calefacere, non tamen urere, nec obesse.