Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1671-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVI. Aput decimumsextum deridet haereticos quòd putent uerbis tribusque humanis è suo habitu flecti coelestia corpora, animasque coelorum numinaque coelo superiora. Item quòd omnem orationis uim in uocum modulis, &odoribus, characteribusque constituant. Praeterea quòd morbos omnes nihil uelint esse aliud, quam daemonia. At Euangelica doctrina Deum in spiritu &ueritate praecipit adorari, neque Deum mutari uult, sed adorantem, multosque curatu aegrotantes non occupatos à daemone.