Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1672
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. Non adoratio, sed uirtus impetrat à Deo diuinum munus. Vnus prouidentiae proprium elucet in optima uniuersi dispositione, &in optimo mundani opificis habitu. Totum hoc stultè nimium auferebant haeretici, dum in mundi dispositioIne uituperanda dominum authoremque prouidentiae incusabant. Iam uerò ut conuincerent nihil esse in mundo boni, dicebant nullas uel naturae, uel hominum leges esse bonas, &quae uirtutes dicuntur nihil esse: neque ipsi de uirtutibus aliquid loquebantur: neque de purgandis animis pensi quicquam habebant. Praedicabant enim si quis duntaxat cogitaret Deum, certisque apud eos precibus inuocaret, omnia prorsus impetraturum: etiam si perturbationes sensuum nullas expellat. quibus certè nihil ab Euangelica doctrina est alienius. Non enim qui dixerit Domine Domine, &quae sequuntur. Memento uerò quòd ait: Absoluta uirtus Deum nobis ostendit. Sicut enim perceptio caloris ignei ad summam perducta materiam lumine protinus implet, facitque ignem: sic etiam ipsa per uirtutem imitatio Dei, animum tandem diuinum efficit atque Deum: animusque ita seipsum uidendo, uidet &Deum. Platonici facilius admittunt dogmata Christianorum, quàm Gnosticorum. Cap. XVIII. EAc age, Plotinum à Graecis Christianis audisse, ab loanne Damasceno praesertim, ultimum quen dam ordinem angelorum defecisse à Deo, corporibusque ex aëre crassiore post haec inclusos, non reprobabit haec, sed Platonicis prorsus accommodabit: quod quidem Christianae legi non repugnare Romanus tradit Egidius. Non potest autem non acriter indignari, cum audit: totum mun dum ab Angelo quodam pessimo, pessimum fuisse creatum. Item quod profiteantur hęretici se numinibus coelo superioribus acceptissimos esse, dum coelorum rectores qui ab illis dependent, sunt. que simillimi, tanquam malos acriter detestantur, totumque mundum ordine dispositum diuinissimo exeerantur ut malum, ac Deum praedicant solius hominum generis curam habere. Totum uerò mundum in quo est homo, cuius ordini connectuntur humana, ne prospicere quidem. Quę adeò ri dicula sunt, ut absurditate sua satis redarguantur. De mundo animali, daemonibus, pulchritudine: &quod pulchritudo procedit ex bonitate,