Latin
1673.1 to 1673.4
Ficino, Opera omnia 1673.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XX. VBiait animam nostram esse sororem animae mundi atque coelestium animarum, memento, animam intellectualem neque esse partem, neque prolem mundanae animae coelestiumue animarum: item posse quandoque ad earum beatitudinem peruenire, fierique illarum quodammodo in mundi gubernatione collegam. Praeterea posse nonnunquam quando se recipit in seipsam fatales ictus aut minuere, aut etiam deuitare. Denique non licere ex hac mundana custodia uinculis ui solutis abire, ac multò minus fas esse, coelestes sphaeras, uel animas incusare. IN LIBRVM DE FATO COMMENT. De aeternis &actione illorum: De causis eorum quae fiunt: De quatuor opinionibus circa fatum. Cap. I. &II. Nordine rerum alia quidem sunt duntaxat: alia insuper fiunt. Item quae solum sunt, aut principia sunt, aut ex principijs. Rursum quae fiunt: aut semper fiunt, aut aliquando. Res quidem quae primae sunt, quatenus primae sunt, in alias causas referri non possunt. Quod m enim simpliciter primum est, simpliciter quoque non habet causam. Quod uerò est in aliquo genere primum, causam in eo genere nullam habet. Itaque in genere mobilium, ipsum per se mobile, qua primò mobile est non habet superiorem causam, per quam sit mobile: per quam uerò intellectuale sit, aliquam habet. Primus similiter intellectus non propriè per superiorem causam est intellectus, sed quod existat, unum aliquid atque bonum ex superiore causa possidet. Ipsum uerò bonum ex nulla causa quicquam habet. Quae igitur inter aeterna existunt à causa essentiam quidem habent ab illa, quam esse perpetuò comitatur &actio. Quae quidem actio siue actus (ut ex Plorini sententia loquar)idem ibi est atque esse. Profectò ubi actio transit extra, proculdubio aliud est quàm esse. Item ubi actio etiam quae manet intus, ab aduentitia forma procedit, aliud etiam est, quàm esse.