Latin
Cap. XIX
Ficino, Opera omnia 1673
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus itaque pulchrum signum est animae pulchrae, id est, harmonicae penitus atque lucentis, &omnino bene concinneque se habentis, quantum spectat tum ad cogitationem, imaginationemque tum ad affectum seminariamque naturam. Turpe uerò corpus est animae incompo sitae signum, &inhabitum uel affectum dissonum iam prolapsae. Cum ergo mundus pulcherrimus sit, pulcherrima simul &optima est anima mundi, similiterque sphaerarum animae omnium atque siderum. Apud nos quidem potest fortè, sed rarò in corpore formoso esse anima in pręsentia non formo sa, quoniam anima quae ab ipso conceptionis initio formosa fuit, postea paulatim deformis euasit: sed omnino pulchra erat quondam, quando elegit, coepitque pulchrum corpus effingere, sub pulchro sidere rursum atque daemone. Potest quinetiam esse anima pulchra interdum in corpore non formoso, uel quia quae quondam pulchra non fuit, pulchra tandem euasit, uel quoniam saepe animae pulchrae molienti formosum corpus effingere, impedimentum quoddam ex his, quae circumstant, &quae confluunt contigit, uel contingit. At animae mundi neque accedit quiequam, neque recedit, neque obstat impedimentum. Nihil enim uniuerso tale potest accidere Anima nostra quia est soror animae mundi, potest &fatalia superare, &ad illius beatitudinem peruenire.