Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1675.11
Unproofread scanNot analysed yet
utpote qui tunc non tam ex influxu cor poreo, quàm ex intelligentiae rationisque affluentia pendeamus. Quòd autem nonnulli tradunt, nostra haec à stellis effici, quia significentur ex stellis, confutatum est alibi etiam diligentius Tu uerò ita conclude: In quolibet momento ac etiam in eodem stadio, quam plurima simul nasci possunt inter se diuersa, non solum singularibus accidentibus, uerum etiam specie atque genere, quibus etiam diuersa ualde sors obtigit, quasi non ab hora duntaxat natura rerum &fortuna trahatur: quod quidem hinc etiam confirmatur, quòd quamplurimi saepe eodem communique exitio simul pereunt, neque tamen uel eadem hora sunt nati, uel simul ad locum exitij confluxerunt.