Latin
1675.6 to 1675.10
Ficino, Opera omnia 1675.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Habet ergo corpus humanum praeter figuram propriam, motorem quoque intra se proprium, propriumque progressum: motorem inquam, intellectua lem. qui sanè per intellectualem naturam transcendit corpus uitamque mundi, quippe qui non sit pars uniuersi, sed ipse in se aliquod uniuersum. Cumque omnis motio sit gratia bonitanimus uerò noster communem ipsam totius boni simpliciter teneat notionem, in hac autem bona singula comprehen dantur: merito motus animi non ad hoc, aut illud tanquam bonum necessario destinatur, sed ad quodlibet pro coniecturarum uarietate aequè conferre se potest. Iam uerò longa in singulis consultatio, ac per opposita uicissim pensitatio diligens, &exacta quaedam electio, &mox ad coniecturas alias retractatio declarat, animum non ferri natura quadam, uel more, uel instinctu naturae, sed uniuersali potius liberaque mouendi &agendi facundia. Cum igitur propriam naturam &efficaciam habeamus, ideoque propriam insuper actionem, meritò non solum sub coelesti patimur actione, sed coelestem quoqu influxum pro efficaci proprietate suscipimus, ipsique aliquid inde proprium agimus: itemque aliquid mera nostra proprietate peragimus. Mutatur etiam coelestis influxus circa nos ex natura locorum: nam &sub exigua climatis cuiusque particula, ubi etiam stellarum influxus est idem, eodem momen to &semper diuersa nascuntur. atque contingunt pro diuersitate situs, &terrae, aërisque, &aquae, &uen torum, atque uaporum, morumque &legum. Praeterea similes plerunque filij sunt parentibus &nutricibus in quacunque hora nascantur &nutriantur, utpote qui plus admodum à suis quàm ab hora suscipiant, atque etiamsi ob communem loci &generationis, nutritionisque naturam forma inter se sint similes: saepe tamen plurimum moribus &ingenio differunt, quippe cum diuersitas animorum tum ingenio, tum moribus differens aliunde insuper, quàm ex his corporeis causis oriatur. Denique ubi animus incitamentis corporis aduersatur, idque facit tranquillitatis &intelligentiae gratia, declarat se &operari liberè, &à corpore proprio non dependere, neque igitur à coelesti corpore, quòd quidem per nostrum corpus solum agere nos posse uidetur, corpori uerò nostro mentis tum uirtute, tum gratia possumus reluctari, uitamque eligere menti consentaneam, quamuis corpori noxiam, ac sępe dum similis permanet natura, &incitatio corporis, quaedam dissimilia inter se quandoque solemus eligere pro coniecturarum duntaxat uarietate, atque etiam ubi euasit natura corporis iam dissimilis, similia nihilominus eligere consueuimus, si ratio similis peruaserit.