Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 1677
Unproofread scanNot analysed yet
Id au tem in primis Plotinus detestare uidetur, quod rationalem animam electionis libertate, &actionis authoritate proculdubio priuant: si modò uerum sit quod aiunt, actionem quamlibet animę ab impe tu quodam, &impetum ab imaginatione, &imaginationem à praesenti rerum serie uel in nobis, uel circa nos agente, necessariò proficisci. Quàm uerò turpe sit, intellectualem animam, incorporea à corporibus segregantem, illaque his praepotentem, corporum necessitati subijcere, in Theologia satis ostendimus. Non incitari autem à coelo quemlibet animi motum, Zael &Mesadach, &alij, ubi de interrogatione loquuntur, ostendunt: aiunt enim, interrogationem tunc &iudicium duntaxat habere effectum, quando interrogans uehementiori quadam solicitudine quaeritat, quasi tunc solum moueri coelitus uideatur. Sed quando interrogatio non est sollicita, fallacissimum esse responsum, quasi tunc interrogator non moueatur à coelo. Quid plura? Studium &industria contradicen di fato, nobis non datur à fato. Cultus supercoelestis Dei in causam coelo superiorem postremo resoluitur. Quomodo anima sit super fatum, in fato, sub fato.