Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 1677-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. Ommunis de fato philosophorum opinio est, esse necessitatem quandam ex corporearum causarum conspiratione rebus illatam. Cum uerò &corporum motus ab anima, &ordo corpora Clium formarum ab intellectu proueniat, meritò intellectualem animam à necessitate, quae ex motu &ordine uel serie corporali solet inferri, existimamus naturaliter esse solutam: tantumque abess se, quòd subijciatur fato, ut etiam ipsa sit ipsius fati principium, siquidem fatum sit corporea series, haec autem ab anima intellectuali dependeat. Ab anima inquam uniuersi, series communiter uniuersa: ab animabus quoque caeteris simili quadam intelligentia praeditis, series alibi passim, alibi propria. Duo sunt igitur in fato genera causarum: causae inquam, animales uelut fati principia, id est, animae sese corporibus regendis accommodantes: causae iterum corporales tanquam complentia fatum. Est ordo praeterea triplex, tum corporum omnium ad primum corpus: tum animarum ad primam ani mam: tum corporum ad animas perque animas ad animam primam: perque illam intellectualem ad in tellectum primumiatque ira series uniuersa fatorum ad diuinam tandem redigitur prouidentiam. Si igitur anima extra corpus sit omnino, similiter est extra fatum: si sit in corpore, quatenus indulger corpori naturaliter patienti sub fato, ipsa quoque eatenus in fato patitur. Sin autem pro uiribus se à corpore segregat, solamque huic uim accommodat uegetalem, in fato duntaxat computatur ut agens: agit tamen pro conditione fortunae: &nonnulla quidem ipsa uel naturali facultate permutat, uel arte quadam emendat &corrigit, uel magnanimitare facillimè tollerat. Quod autem anima eatenus fatum subeat, quatenus se immergit in corpus, ostendit Timaeus dicens, animas tunc primum leges didicisse fatales, cum sunt coniunctae uehiculis: hinc enim fati trahuntur exordia. Sed interea quo d libero motu, &ratum adeant, &deinceps quandoque se soluere possint, declarat, quod ait Plaro &in Timaeo, &in decimo de Repub. Deum docuisse animas tum fatales leges, tum rationem iuris diuini pariter &humani, ut extra culpam Deus existeret, &addit uirtutem rationemque liberam esse, Quomodo anima in fato sit ut agens: quomodo ut patiens: item de contingentia rerum.