Latin
1678.1 to 1678.4
Ficino, Opera omnia 1678.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. COncludit igitur, neque res agitari casu, sed esse in rebus ordinem per causas consequentem, unde res artificiosè fieri significarique possint: neque rursum omnia semper externa necessitate pulsari, siquidem oporteat non solum esse, quae extrinsecus, sed etiam quae intrinsecus moueantur. Et quae intrinsecus partim quidem à determinato quodam instinctu naturae, partim uerò ab absoluto &lo, liberoque principio, alioquin ordo mobilium aut nullus erit, aut non redigetur ad sum mum: &quae mobilia sunt, per aliud ad ipsum quòd per se mobile est, quod tamen oportet esse, minimè referentur. Quod enim fertur solum instinctu naturae, non seipsum mouet, sed uel impellitur ab imprimente naturam more sagittae, uel trahitur à cognato, sicut à magnete ferrum. Quamobrem intellectualis anima cum optima quadam, id est, intellectuali ratione sit anima: ratione inquam, uni uersali prorsus &absoluta quaecunque promit, ex intellectuali principio agit ipsa, non patitur. Sapientia enim intellectualis, apud Plotinum &magnos plerosque philosophos causam non habet externam, ex occurrentibus uidelicet incitantem, sed intus ab aeuo lucet, &micat intrinsecus, hucusque nullo prorsus impediente. Emicat quoque in rationem intelligentiae proximam, &utentem intelligentia, quotiens non impeditur. Impeditur autem tum communiter ob distractionem quandam animae circa plurima. tum propriè in quibusdam qui uel nascuntur insani, uel fiunt, &hoc quidem tribus praecipuè modis: nam aut hebetes, uel obliuiosi, aut stolidi. aut furiosi sunt. Huius insaniae causa est tum sensualium instrumentorum ineptitudo, tum eleuatio uaporum, tum uehementior imaginationis intentio qua rationis remitritur actus, tum naturae occupatio nimia circa morbi curam, tum denique occupatio quaedam daemonica. Forsan uerò sicut immanes in moribus actiones à nobis instigatione daemonum infimorum procedere solent: sic insania fit plerumque mira quadam machina daemonum: qui sicut uapores humorum sensibilesque imagines ad incitamenta concitant uitiorum, sic &uapores in corpore, &imagines in phantasia nonnunquam prouocant ad eam incitandam, ac penitus roborandam, ut inde ratio uel remittatur, uel illudatur. Fieri uerò insaniam à dae monibus humores mirabiliter irritantibus, Serapio &Auicenna maioresque non negant, &Euange lium ubique testatur: ubi dum sanantur correpti daemone, curantur insani.