Latin
1678.5 to 1678.7
Ficino, Opera omnia 1678.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim uerisimile est animam diuinitatis participem, uel tam sceleratem peccare, uel adeò insanire, nisi natura id insuper daemonica moliatur: ideo forsan in secundo capite dixit, ingentem ingeniorum morumque diuersitatem non esse à manifestis tantum causis atque propinquis: idcirco Paulus Apostolus inquit, nobis non esse certamen duntaxat aduersum corpus, sed aduersum daemones caliginoso huic aëri destinatos Prospera igitur uel dispositio humorum ac membrorum, uel stellarum positio non efficit sapientiam, sed significat sapientiae usum ab opposita dispositione non impediri. Quo quidem impedimento no bis sublato per seipsum foras emicat sapientiae lumen. Quae uerò de daemonibus diximus, sic à Porphyrio in libro de Oraculis confirmantur. Sunt, inquit, corpora hominum malignis plena daemonibus, praesertim illorum qui epulis delicatioribus uiuunt. Comedentibus enim nobis, adueniunt &inhaerent corpori: idcirco ieiunium &castitas maximè laudantur: non quia propriè Deus bonus ita placetur, sed ut recedant illi qui sanguine, &immunditia gaudentes, ut his ipsi quoque fruantur, corpora, uoluptuosorum ingrediuntur. Constat enim uehementem caducarum rerum cupiditatem &libidinosi spiritus impetum non aliunde, quàm ex malignorum daemonum praesentia nimium inualescere: quare cum appetitio uehementius inflammata est, &uoluptatis ardor animum sic exa gitat, ut omnis cogitatio ad exteriora uagetur, tunc huiusmodi daemones praesentes esse cognoscito, quorum praesentia facit, ut spiritus naturaliter auidus in nobis excrescat. Haec ibi, quae &in libro de Abstinentia eisdem penè comprobat uerbis.