Latin
1679.10 to 1679.11
Ficino, Opera omnia 1679.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe quidem praesens dispositio coeli certam quandam in hac materia qualitarem iamiam productura uidetur: at diuersa materiae qualitas ex propinquis causis conditionibusque con tracta, effectum coeli aliter aliterue permutat. Neque nobis obijciat aliquis, hanc quoque materiae qualitatem idcirco à coelestibus uenisse, quia propinquae causae à coelestibus moueantur. Esto moueantur quidem, sed pro natura sua: neque enim uel Deus, dum per coelum agit in nostra, interim sua munera coelo, uel coelum cum per causas inferiores agit in nostra, interim proprias naturalesque his tausis uires actionesque subducit. Cum igitur effectus uniuscuiusque forma simul atque conditio pro affectione materiae soleat prouenire, ipsaque materiae huius affectio a coelestibus quidem communiori quodam pacto.