Latin
1680.1 to 1680.5
Ficino, Opera omnia 1680.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
à propinquioribus uerò causis modo penitus proprio fiat, sequitur ut propria affectus terreni conditio talis proueniat potius, qualem causa propinqua materiam afficiendo requirit, quàm qualem tentare, uel inchoare causa remota uidetur. Non enim si causa remota neces. saria est, mox euentus inde omnis proueniat necessarius, nisi etiam causa propinquior necessaria fuerit. Iam uerò manifestum est, quòd saepe iam dicimus affectus singulos causis ubique proprijs similiores euadere, quàm remotis, ut plantae &animalia quaelibet, non tàm coelestibus similia iudicantur, quàm proprijs genitoribus, &seminibus unde nascuntur, ex quo patet, effectus eiusmodi naturam sortemque suorum seminum sequi, potius quàm coelestium, ac pro conditione familiarium causarum, rerumque omnium circunstantium, quae omnino mutabilis est, mutabiliter euenire, non necessario pro conditione coelestium, &meritò, quorum natura non necessariò suum retinet esse, sed ab eo deficere potest, eorundem quoque uirtus non necessario agit, sed interdum cadit ab actione. Quamobrem quae necessaria fore forsan iudicarentur ex coelo, eadem apud nos ex hac materia regioneque contingenter eueniunt. Materia, inquam, quoniam omnium aequè formarum semper est auida. Regione, inquam, quoniam innumerabiles hic, &inter se pugnantes confluunt qualitates. Influxum ergo coelestem pro prio quodam ordine, quandoque ad certum aliquid processurum, tum materia haec aliquorum quoque auida, facileque capax. &confunditur cum alijs, &perdit, subinde aliud receptura, tum regio plena discordium qualitatum commiscet protinus atque transformat, ut uix certum aliquid hic coelitus oriatur, &uix quale sit, nasciturum ualeas coniectare, nisi fortè circumspexeris uniuersum: ut quot qualesse tum ex alto, tum è medio, tum ex infimo causae conditionesque quotlibet momento confluant, quidue rursus &quale consurgat ex cunctis perpendere possit. Proinde si natura corporea, quae &manifestius corpori coelesti subijcitur, ad unum quoddam potissimum determinata uidetur, non necessariò coelestes admittit influxus, tales dico prorsus, quales mittuntur in coelo, multo minus rationalis anima, cuius notio motioque &intima, &latissima est, &saepè genus corporale transgreditur, corporique repugnat, coelestem instinctum necessariò sequitur: cui sanctè frustra natura dedisset, ut quotidie consultando possit pro coniecturarum diuersitate plura inter se opposita, in con sultatione proponere, nisi posset ad utrumlibet eligendo seducere, non posse autem ad utrumliber se conferre, si certa quotidie constitutione coeli compellerentur ad certum.