Latin
168.1 to 168.4
Ficino, Opera omnia 168.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Agitat corpus in omnem partem sursum contra grauium elementorum pondera, deorsum contra leuium sublimitatem, in latus &in cir cuitum contra omnem corporis facultatem. Cum ergo omnes fermè effectus inter se contrarios faciat, &ad repugnantes motus ita sit compos, ut praeter corporum ordinem moueat, quis adeo demens erit, ut aut corpus, aut eius qualitatem, siue qualitatis aliquid esse animam fateatur? Nona ratio. Corpus scipsum non mouet. Cap. XII. Vod uerè &primò est per seipsum mobile, ita ut ipsum omnino idem sit &fons &receptacuium motionis, secundum se totum per se mobile debet esse, sicut in caeteris omnibus apparet, quaecunque per se, &primò sic talia quaedam dicunA tur esse uel talia, sicut quod ita est clarum, secundum se totum est clarum. Quod ita bonum, totum bonum est. Quod ita intellectum, intellectuale est totum. Nam essentia quae primò effundit qualitatem aliquam, &lectitur fuscipitque primo. quia perfectè agit utrunque, efficit utrunque per totum. Oportet autem in natura alicubi repe rit essentiam illo modo per se siue ex se mobilem atque animam esse talem, ut libris superioribus demonstrauimus. Corpus autem etiam si fingatur per se primoque esse mobile, nondum tamen secundum se totum poterit esse tale, quoniam oporteret quamlibet eius partem à seipsa moueri, &partium partes atque particulas. Nam si una particula sit in corpore, quae se non moueat, non erit corpus illud secundum se totum ex se mobile, atque ita non uerè &primò erit tale, sed alterius cuiusdam primo talis participatione atque praesentia. Quare ad hoc ut perfectem per se mobile sit, concedendum esset quaslibet eius particulas à se ipsis moueri. Illae diuiduntur in infinitum, unde innumerabiles erunt illę particulae quae se mouebunt. Quod mouet, agit, quod agit, existit actu. Erunt igitur infinitae partes in actu sese agitantes, &infiniti in quouis corpore mundi motores.