Latin
168.5 to 168.8
Ficino, Opera omnia 168.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Imò uerò non erunt partes illae alterius corporis ex eo ipso quod actu erunt suo, sed quaelibet per se tota consistet, atque erit infinita quaedam multitudo corpusculorum existens actu. Impossibile autem est talem esse multitudinem in natura. Quoniam igitur nequeunt esse corporis partes actu infinitae, imò uerò neque actu quidem reuera esse omnino, quando nullum habent esse proprium, sed sub ipso esse totius composiri continentur, sequitur ut partes corporis sese non moueant, ne propter hoc actu cogantur esse, &actu penitus infinitae. Concludamus igitur corpus non posse uerè primoque per se mobile esse, cum ipsi secundum se totum id competere nequeat, quando partes eius assequi id non ualent, ut semoueant. Ad idem rursus alia uia progrediamur. Quando aliquis corpus asserit mouere seipsum, ex ijs quatuor unum aliquid potissimùm compellitur confiteri, aut par tem corporis alteram moueri ab altera, aut totum à parte, aut à toto partem, aut totum, a toto, id est, omnibus partibus partes omnes. Si primum affirmetur, cum aliud quiddam sit pars altera, aliud altera, non idem mouebit seipsum, sed aliud potius aliud. Neque ex hoc corpus illud compositum uerè mouebit seipsum, cum sit ex aliquibus partibus constitutum quae se non mouent, sed duo quaedam habebit in se distincta inuicem, quorum alterum moueat alterum. Si secundum illud diuisionis membrum acceperis, scilicet quod pars moueat totum, uel tertium scilicet quod totum mouet partem, nondum uere compositum illud sese agitat. Aliud namque partem, aliud totum esse uolumus. Atque illa pars quae mouet totum, mouet utique omnes partes, ideoque in numero aliarum partium etiam seipsam mutat. Similitersi totum mouere partem dicatur, per omnes partes unam com mouet partem, ergo unam quandam solummodo agitat quodammodo per seipsam. Vides in his duobus diuisionis illius membris non posse aliter dici totum illud mouere seipsum, nisi per partem illam sui quae sese agitat, per alias minimè.