Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 168.9
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita non totum il lud reuera erit per se mobile, sed pars forsan illa totius, quae etiam pars eius non erit, cum per se aliquid operetur. Quòd si quartum concesseris scilicet totum à toto moueri, cum totum fortasse non sit aliud, quàm cunctae simul partes, fateberis partes omnes ab omnibus permutari, ubi compositum illud non aliam ob causam affirmari debet mouere scipsum, nisi quia pars quaelibet eius agitat semetipsam. Quapropter ad partem semper confugere cogeris per se mobile corpus affirmaturus. Quod in primis idcircò damnamus, quia corpus illud compositum non erit propriè per se mobile, postquam id ab alio, id est, à partibus mutuatur. Nam ratione partium dicitur per se mobile.