Latin
1681.4 to 1681.7
Ficino, Opera omnia 1681.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
hinc subinde fieri tale, quale propriè non prouenit inde, itaque multa per causas coelo inferiorea effici talia passim atque talia, qualia non efficiuntur à coelo. Memento rursum hac sub Luna causas sortiri uires à uita mundi non solum per coelestia. sed etiam proximè per uegetalem animae uim ubíque uigentem. sicut &animalis uita mul ta dat pedibus manibusque per membra praecipua, multa eiam per seipsum, &quae dat per membra praecipua etiam transformantur in illis. Memento deníque, ex omnium causarum concursu consur gere uim, quae propriè reperitur in nullis, sicut ex confluxu materiarum &qualitatum materia quae dam noua, qualitatesue resultat. Neque uerò negabit omnino sub necessarijs contingentia legitimus il le Platonicus. qui sub unitate multitudinem, sub statu motum contemplatur ritè nascentem, atque res ipsas ab unitate statuque simplici per certam multitudinem mobilitatemque longo graduum tractu ad innumerabilem fermè numerum. &incertam mobilitatem denique peruenire, in quo quidem amplissimo graduum differentium ordine decus bonumque uniuersi consistit. Quamobrem singulae singulo rum motiones, &passiones, quae in multitudinem mobilitatemque infinitae multiplicem uariantur, non possunt per uires motionesque coelestes, quae certo numero definitae sunt, &ordine certo proce dunt, ita ut continuè uariantur, distribui propriè atque duci, nisi fortè quispiam ita deliret, ut singu los etiam delirantium &ludentium puerorum motus, quouis momento singulis coelestium assignet influxibus, ut nec aliter moueantur manus, pedes, digiti, labia, oculi, sensus imaginatio momen to quoliber, quàm coelestis ille decernat influxus. Sic &ad illius normam innumerabilium locustarum saltus describatur muscarumque uolatus, &offensiones quęlibet illatę quibus libet. Sed profectò non omnia fiunt prorsus &compelluntur à coelo: imò &coelum opera actionesque elementorum &mixtorum plantarumque, &animalium non efficit sine illis, atque ignis sub quolibet sidere calefacit, &generat ignem proprietate naturae: neque sub ullo sidere frigefacit, uel generat aquam, caeteraque similiter. Quamobrem quomodocunque se coelum habeat, continue naturalia quaelibet, tam uiuen tia, quàm uiuentia pro natura sua, impulsu, occasione, indigentia, imaginatione ita potius agunt, aut ita huc potius, aut illuc manifestè feruntur: atque haec omnia quòd sint, uiuantque communiter, &agere communiter mouereque possint, ac moueri habent coelesti fauore.