Latin
1681.8 to 1681.9
Ficino, Opera omnia 1681.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem in tali specie &singulari proprietate sint, à genitoribus habent atque loco, &quia talia taliter agunt. Quod uero tot talesue in uniuerso sint species, tum ex idealibus diuinae mentis prouenit speciebus, tum ex rationi bus animae seminalibus. Ipsa enim specialis distinctio rerum neque casu accidit, cum semper ordinatis sima sit: neque ex materia fit prorsus informi, cum ipsa sit mira formositas subiecto formato pręstan tior: neque uel ex mobili coelestium habitudine, ipsa enim est immobilis ac prorsus aeterna, uel ex coe lestibus formis duntaxat atque figuris, cum in coelo species ita describi non possint, &multae sint rerum species in corporeae, &formalis ipsarum ordo artificiose directus ad finem. ab intelligentia quadam praescribente finem debeat, proficisci. Confirmatio contra coeleste fatum per Alexandrum, Enomaum, Diogenian um, Ptolemaeum.