Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1682-2
Unproofread scanNot analysed yet
naturae, homines autem praeter naturalem instinctum possidere mentem, &orationem, quae a mente profertur, cuius munere non omnino natura ferantur:unde uaria sit hominum uita. Non uictus unus more brutorum, non uestitus idem, non mores similes atque leges, non cupiditas rerum simplex sed pro arbitrio sit uarijs electio differens, ac uitae institutio uaria. Hinc ergo probat non natura passim hominem ferri, quoniam unam in omnibus sit natura, studia uerò diuersa. Narrat subinde longo quodam ordine, quàm diuersae leges moresque sint gentibus, quibus actiones quaedam prohibeantur, uel etiam permittantur: quae quidem institutiones seruentur ab eis quacunque hora nascantur, &ad quamcunque transmigrauerintur regionem: neque ulla positione siderum, aut in genesi, aut in loco regnante aliter agere compellantur, quasi firmior sit ad uiuendi normam in legibus &moribus, quam in sideribus authoritas. Subdit uerò post multa hunc in modum: Omnes ludaei Mosayca lege octaua die pueros circuncidunt, nec alicuius stellae ui ad talia compelluntur, nec regionis natura coguntur, nec alienis moribus! unquam, ut aliterffaciant adducuntur: profectò ubicunque suntur legem suam seruant, quod necessitate natiuitatis fieri nati similiter octauo die sanguinem fundant. uel septimo quoque die pariter conquiescant.