Latin
1683.1 to 1683.4
Ficino, Opera omnia 1683.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem dicemus de Christianorum secta, qui in omni orbis parte, imò uero in omni ciuitate reperiuntur, &ubicunque sint, ut alienis legibus moribusque uiuant, cogi non possunt, nec genetriaca necessitate, aut principis alicuius imperio compelluntur, ut quae nefanda magister eorum duxit, facienda putent: sed pau pertatem, labores, ignominiam, cruciatus intollerabiles sufferunt. Proinde si omnia potestatis essent nostrae, nos essemus uniuersum, sin uerò nihil possemus aliorum essemus instrumenta, neque uolantate no stra quicquam ageremus: Deo autem uolente, nihil impediri potest, illius enim potestati cuncta sub duntur: qui unicuque naturae pręcipuum aliquid est largitus: homini autem illud dedit eximium, ut libertate uoluntatis atque iudicij uteretur. Ostendit inter haec uanum esse terrarum quidem orbem in septem climata partiri, &alium planetarum dicere in alio climate dominari. quorum uirtute passim sint conditae leges, nam etsi terrarum orbis septem partibus diuidatur, in singulis tamen partibus multas, nec septem solummodo, septem planetarum instar, nec rursum duodecim, ad duodecim numerum signorum: nec triginta sex ad numerum triginta &sex facierum, sed innumerabiles legum asserit differentias inueniri, quanrum institutionibus alij aliter uiuant, ad quamcunque commi grauerint regionem. Eadem omnino eisdem penè uerbis confirmat Clemens sectator Apostolorum, confirmat experientia morum. Vbi enim impunè peccare licet, etiam modestiores peccant: ubi uerò &quando acrius animaduerterit in peccantes, etiam qui naturaliter instigantur, ad scelera cohibentur. Saepè etiam pro maiori minoriue occasione, commoditateque magis minúsue peccatur, uel etiam rectè agitur. Confrmant eadem Aristoteles &Plutarchus potissimum autoritate Lycurgi, quem tradunt ostendere uolentem, quantum prae caeteris lex, &consuerudo, &educatio ualeat: catulos geminos eiusdem partus educauisse, qui quatenus à Lycurgo dissimiliter educati fuerint, eatenus euaserint inter se dissimiles. Quòd si educatio in bruris superat paritatem genesis, &parentum. multò magis in hominibus superare potest.