Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1683.9
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruo equidem quotidie terminos aspectusque planetarum, quidue portendant, diligenter exploro. Mitro. quòd in die (ut dicitur) infortunato prospeta multis eueniunt, in die fortunato accidunt multis aduersa, &quolibet momento certantes, alij quidem superant, alij superantur. Cerrè infelices Astrologorum dies saepè serenissimi sunt, atque placidissimi, felices saepè contra. Ego uerò expertus sum tum corporum, tum animorum qualitares potius ad aëris differentias, quem ad differentes stellarum aspectus aliter atque aliter affici. Tandem compertum habeo, notatos planetarum effectus pro diuersitate regionum atque hominum longè differentes euadere. Si pluuia promittatur, alibi quidem pluit multum, alibi parum, alibi nihil ad differentias regionum.