Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1684
Unproofread scanNot analysed yet
Si designentur discordiae, uel libidines, alij quidem ad haec uehementius incitantur, alij uerò remissius, alij minimè, neque tantum id corporum naturali uarietate, sed etiam pro aetatum diuersitate, imò etiam pro differentia educationis, &disciplinae consuetudinisque &occasionis differenter contingere uideo. Vt denique certus sim, euentus, è coelo quotidianos non ita prorsus, sicut caelitus destinati uidentur expleri, sed aliter passim ali terque contingere: Siquid uerò ad discrimen eiusmodi momenti est. ex ipso nascendi momento, in quo qualitas è coelo certa nobis dicatur infusa. Assero similiter illam non potuisse ad exactam coeli normam examussim in nobis exprimi, quippe cum ad confundendam hanc expressionem multa sub coelo tum ab initio, tum quotidie propriam adhibeam efficaciam uel passionem, quę sanè sicut singula naturam habent longè à coelestibus differentem, sic &cuncta congressionem progressionemque non omnino coelestibus ordinibus congruentem. Confluunt igitur sub coelo multa inuicem saepè aliter, quàm ordo coelestis conciliaret: quemadmodum &saepè aliter animae rationales agunt, quàm summa Dei ratio dictet. Concurrunt &plurima contingenter, uelut pulchritudo in homine simul atque eloquentia mullum enim ordinem duo haec inuicem habent, ex quo patet ex nulla unquam determinata causa confluere simul. Ex hoc tamen concursu persuasio uulgo contingit uberior. Quod quidem pulcher homo sit, ex certa causa fieri potest. Item quod eloquens, ex causa certa, quamuis alia. Quod autem ambo sint simul, ex quorum congressu facilis nascitur persuasio, ex nulla uidetur determinata causa fieri, alioquin ordinem haberent inuicem necessarium. Nunc uerò pulchro accidit fortuitò, ut sit eloquens, atque à conuerso, neque quia pulcher aut albus, ideò necessariò eloquens, neque uicissim. Hunc ergo similisque concursus uelut fortuitos in causam determinatam referre non po tes. Falsum est igitur omnia ex determinata quadam causa proficisci. Falsum quoque est posita alicu ius determinata quadam causa, illud mox necessariò perfici. Cadit enim ex diuersis passim impedimentum ex inferioribus, tum inter se sibi repugnantibus, cum aduersum coelestia coelestium ordini resistentibus, duriusque cedentibus, atque confundentibus, tum casu inuicem confluentibus. Accedit ad naturalia permutanda, tàm animalis motus, quàm rationalis naturae consilium, aut unius, aut etiam plurimorum, siue consentiant inter se, siue dissideant. Quamobrem cum falsa sunt illa duo, quibus potissimum assertores fati nituntur, constat non omnia fato, id est, necessaria causarum ferie caelitus dependentium prouenire. Iuuat autem praesentem disputationem authoritare quadam propheti. ca simul regiaque concludere. Apud Synesium Platonicum rex Aegyptiorum idemque (ut illud ait) Propheta. rerumque peritissimus diuinarum, cum imperium Ossiri filio traderet, admonet eum, ut Typho nem fratrem è medio tollat, sic dicens: quasi pestem quandam &fatum iniquum fratrem tuum, si rectè sentis remouendum cura: ut tuum Aegyptiorumque omnium fatum aduersum occupes, &consilio ne inuadat prohibes, licet enim ac fieri potest. COMMENT.