Latin
IN LIBRVM DE PROVIDENTIA
Ficino, Opera omnia 1684-2
Unproofread scanNot analysed yet
IN LIBRVM DE PROVIDENTIA. Ordo in mundo non contingit casu. Asum in illis quae possunt aliter se habere tantum ponere consueuimus. Possibilitas autem in rebus aliter se habendi, solum prouenit ex indeterminata natura materiae ad aliud semper, &aliud dilabente, non autem ex natura formę semper ad aliquid certum determinante: sed in ordine uniuersi est, &materia prima, quae non est ex materia, &for ma in seipsis naturaliter subsistentes, quae etiam ex materia esse non possunt. Neque igitur haec substantiae, neque harum secundum seipsas distinctio casu fieri possunt. Fortè enim indiuiduorum quorundam distinctio persolam molis diuisionem inter se distinctorum, sorte quadam potest contingere. Distinctio uerò ipsarum inter se specierum, quae formalis est omnino fortuna quapiam contigisse non potest. Oportet autem res ab initio unàm cum speciali distinctione fuisse productas: siquidem in uniuerso sunt multa, quae nec ex se inuicem generantur, neque ex aliquo rursum communi: quandoquidem non conueniunt materia. Neque igitur formalis ipsa distinctio, neque productio rerum ullo casu potuit euenisse: praesertim quia causa per se existens, prior est, quàm illa quae est pe accidens. Cum igitur posteriora plurimum à causa per se determinata procedant, nefas dictu est, propria à causa fortuita prouenisse, sortemque mobilissimam rerum stabilium fuisse principium, cum tamen contra fieri necesse sit, id est, mobilia semper à stabilibus regi, ducique, &in suis motibus ordinari. Praeterea cum alibi probatum sit ab intellectu diuino fieri uniuersum, quod patet ex artificiosissimo rerum ordine intelligentiae proprio, necesse est communem uniuersi formam tum ab intelligentia Dei excogitari, tùm à uoluntate constitui, quam nullus frustratur euentus. Quoniam igitur mundi forma non est praeter agentis intentionem, meritò neque sorte contingit. Cum uerò lor ma totius consistat in distinctione atque ordine partium, neque ipsa rursum distinctio rerum potuit esse fortuita. Denique quod optimum est in opere, ritè finis operis est iudicandum: Optimum uero mundi totius in mutuo partium ordine collocatur: Ordo autem esse sine distinctione non potest: per eiusmodi ordinem mundus in sua integritate, quae optimum ipsius est constituitur. Ordo itaque partium uniuersi earumque distinctio, tanquam optimum productionis ipsius est finis, quamobrem or do distinctioque rerum casu contigisse non potest. Mundanus ordo non prouenit ex materia.