Latin
1685.9 to 1685.10
Ficino, Opera omnia 1685.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Huius intelligentia cum plurima possit, &quę potest intelligat: ita demum opus sibi facit persimile, si multiplex uariumque confecerit: opusque ipsum in plurimis immensam causae copiam repręsentat, quam in uno, uel paucis repraesentare non potest. Et cum in Deo tum bonitas sit, tum diffusio bonitas tis, in opere nimirum diuino aptissimè refertur Deus: si bonum, &in substantia fuerit, &eminus diffundatur in alia, quae quidem diffusio fieri nequit, nisi rerum diuersitas, &inaequalitas insit, inaequalitas inquam secundum speciem. Sic enim perfectissima in mundo multitudo erit, maximeque formalis, si species quamplurimae fuerint. VVu Fines Fines rerum &motionum declarant res diuina prouidentia fieri, disponi, moueri. PRoinde apud medicos caeterosque physicos exploratum est, sublata finis assignatione non posse ulla in re dispositionum motionumque naturalium causas assignari. Tota igitur &naturae dispositio, &scientiae ratio peritura est, si naturalibus effectibus certus finis non fuerit destinatus.