Latin
1686.1 to 1686.3
Ficino, Opera omnia 1686.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Multa sane reperiuntur in quolibet, quae &superuacua erunt &onerosa: imò nec fieri poterunt, ni si certi cuiusdam finis moueantur, intentione, qua partes qualibet in re inuicem partibus seruiant, &partes cunctae obsecundent ipsi formę, bonoque totius. Dic cedo, cúrnam durioribus plantis uimina non nascantur, sed tenerioribus germinent? nisi quia hae tantum indigent sustentaculo, cui per uimina uinciantur? Sic natura neque superuacua patitur, neque caret alicubi necessarijs. Sic uimen quasi manus ultra porrigitur, ea potissimum parte, quasitum fuerit sustentaculum: quod quatenus non offertur, uimen explicatur in longum: cum primum id datur, uimen huic sese protinus implicat, Nónne hic mentem. &manus, &oculos natura uidetur habere? Dicage, cum finis ipse caeteras moueat causas, ideoque omnes quodammodo antecedat, ut in arte consilioque apparet, ubi nam finis in natura praecedit, ad quem naturalia destinantur? Sanè cum in materia non praecedat, antecedit in motore materiae: finem uerò praeponere his quae diriguntur ad finem, ordinemque seruare perpetuum rationis est proprium. Est igitur summa in motore materiae ratio naturalium: quae si in quolibet toto partes iubet inuicem seruire partibus, &ad totius bonmu reuocat ut ad finem, multò magis quaelibet passim tota, &accommodat inuicem, &ranquam uniuersi partes ad bonum uniuersi perducit, nec usquam patitur accidere uacuum. Atque huius dubitandi gratia, tanquam finis intentione passim mirabilia facit, mouerque, &sistit praeter naturae modum impetus naturales, tanquam dux longè natura superior. Mitto nunc quàm mirabiliter ad animantis bonum transferat praeter elementorum conditionem deorsum leuia, grauia sursum: &quàm mirifica quaelibet arre figuret. Mitto quanta cautione aquam, quae proprio elementorum ordine terram totam obrutura uidetur, cohibeat peditus operire terram, ob hoc ipsum duntaxat, ut plurimae in terra rerum species generentur. Mitto quàm opportunè omnibus, quae gignuntur membra instrumentaque, &necessaria passim omnia sint prouisa, uarijsque diuersa modis munita diuinitus, atque etiam ultra necessitatem, quàm mirabiliter exornata.