Latin
Cap. XIIII
Ficino, Opera omnia 1694-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIIII. prcoriè huius mundi partes. Olemus ex operum actiorumque qualitatibus, qualitates uirtutum in agentibus coniectare. Hac ratione calefactoriam humificamque uirtutem, sic in sole lunade, sicut in igne, &aqua per opeVra actionesque deprehendimus. Cum igitur naturae opus, &summatim, &sigillatim tale sit semper, taliterque fiat. quale semper &quale ab arte prouidentiaque fieri, gubernarique solet: merito conijcimus inesse naturae, atque praeese artificiosam prouidentemque porestatem, non ambigentem, non fa tigabilem, non uacillantem, sicuidem non minus continuè opus rectè geritur, nusquam aliquid re tractatur, nunquam solitus oreo deseritur. Et profectò cum nulla unquam discursio rationis humanae quamuis summa, possit absolutum naturalium artificium, uel opera uel excogitatione penitus assequi. signum hinc habemus id opus non cogitationis discursu tentari, sed intellectu prorsus absolui. Inreflectu inquam rationis discursu superiore, saltem quantò id opus extat super humanae ar tis opus infellectu rursum nonquaerente, sed agente, potius tenore naturae: siquidem non aliter agite quam soleat quodlibet naiuraliter agens: intellectu proculdubio stabili: alioquin nullus foret in rebus siatus, unio nulla, nullis ordo rerum actionumque perpetuus seruaretur. Intellectu dennique naturalibus intelligentijs omna simul facilius feliciusque intelligente, intelligendoque faciente, quam Sol radijs uniuersum &singuli simul contueatur &agat. Intelligentiae huius tùm absolutae, tum animalis spiritus uerbumque natura est, &uerberatu suo singula generans atque mouens, &suo rursum significatu, intelligentibus interpretans artificis intelligentiae notiones. Hac interim conditio ne prolatum, ut in uoce hac longius inter se singula disiungantur, quàm in notione loquentis. Illic enim propter mirabilem unitatem in qualibet notione, comprehenduntur &omnes: hic autem ob discrepantiam longiorem non pariter in re qualibet sunt penitus omnes.