Latin
Cap. XIIII
Ficino, Opera omnia 1695
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque &hic, &in mundo nec in partibus est totius perfectio requirenda: nec in parte alia proprietas alterius exoptanda sed potius admiranda naturae potestas atque sapientia: quod per tot gradiis, tamque dispares, tam ordinatè seipsam adeò propagauerit. Post haec obscurum huius capituli calcem sic intellige: Homines daemonesque secundum uitam corpoream partes sunt uniuersi. Rursum secundùm actionem rationalem sunt aliquid quodammodo particulare: quia discursio. dum motu per plura prius posteriusue distrahitur, alias ad aliud propriè se determinat. Secundùm uerò mentem simul sunt uniuer sum: quia mens habet omnia simul, nec est ad aliud potius, quàm ad aliud definita, nec affectionem habet mundo contiguam. Denique sicut in coelo stellae, sic mentes in daemonibus hominibusque lucent: excellentiusque munus, quàm ut partes habent. Neque tamen horum mentes, etiamsi ut parres considerantur, derogant uniuerso. Eatenus enim excellentes habentur, quatenus ipsi totius menti, &intellectuali totius ordini similes iudicantur. Ipsa uniuersi ratio seminaria, quae natura uniuersalis est, habet in se praesignata etiam, quae mala dicuntur, &haec uniuersi bono confirmat. Item omnia mundana ludorum more inania sunt.