Latin
1697.5 to 1697.7
Ficino, Opera omnia 1697.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut ergo seminarium intellectuali con gruit, sic notionibus quae sunt ibi, formulae in seminario efficaces quo fir:ut seminarium consequentia semper aptet antecedentibus animorum motibus, quamuis non sibi, sed intelligentię notis: sicut in arte potentia motrix exequitur ad unguem, quae non ipse quidem, sed imaginatio nouit. In antecedentibus quidem anima semper agit propriè, Deus uerò communiter: ut in consequentibus autem, anima uicissim communiter operatur, propriè uero Deus atque natura. Oportet autem propriam aliquam inesse animis actionem praeter tractum ex uniuerso pendentem: alioquin si nullam haberent propriam actionem, non possent de uniuersi principio, fine, forma, ac de rebus hoc mundo praestantioribus assequi rationem, imò uerò, &res omnes oportet in ipso uniuersi tractu nonnihil proprietatis habere. Sic enim &ipse proprias naturas asserunt, &principium quod omnia facit, ita potissimum efficit sibi similia, si facientia facit: nam ipse facit effectione. Si igitur actio ipsa omnium origo, probabile est, quae oriuntur inde agentia fore: atque ut habeant in quod agant, fore etiam patientia: fore quoque materiam passionum praecipuum fundamentum. De ordinibus, speciebus, differentijs animarum, &quomodo singula in diuina prouidentia