Latin
1698.1 to 1698.4
Ficino, Opera omnia 1698.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVIII. designata sunt. OLato in Timaeo distribuens ordines animarum, ad tres potissimum gradus usque produxit, ob eam ut arbitror rationem, quòd in anima, uel elemenra ex quibus componitur, uel potentiam uel actionem eius consideramus. Ratione elementorum in gradus tres commodè distribuimus. In primo siquidem animarum ordine idem, statusque diuersum, motumque superant: in secundo aequantur: in tertio fit ad primum uicissitudo: similiter per tres gradus essentia, atque esse percurrit in eis. Rursus quantum spectat ad uires, in primo intellectus praeualet, in secundo ratio, in tertio tandem imaginatio. Quantum spectat ad actiones, in primo est actio omnino uniuersaliter prouidens, scilicet omnibus omnia: in secundo uniuersaliter quodammodo scilicet, uel omnibus quaedam, uel quibusdam omnia: in terrio uerò particulariter, scilicet quaedam atque quibusdam. In primo gradu sphaerarum ponimus animas, in secundo stellarum, in tertio daemonum atque hominum: tum uerò in ipsis daemonum, &hominum animabus tot species Timaeus ponit, quot stellae sunt in coelo specie inter se differentes: quibus ordine respondeant in sphaeris, subinde suis species totidem daemonicarum humanarumque animarum. Sed hoc interesse forsitan arbitrabitur. quòd in specie stellae, quauis stella sit unica: sed in speciebus subsequentium animarum plura sint in qualibet singularia. Plura item in qualibet animarum humanarum specie, quam in quauis specie daemonum. Semper enim deinceps mi nor uirtus maiori quondam numero compensatur. Cogita in qualiberidea naturam in cuius uirtute sint milledotes, ut ita dixerim) uel effectus ad multiplicem uniuersi ordinem, bonitatemque pertinentes. Speciem praeterea stellarem, uelut perfectissimam habere in se indiuiduum perfectissimum: ideoque totam in se capiens speciem &ideam, cunctasque speciei, ideaeque actiones absoluens. Speciem uerò daemonicam, uelut minus perfectam indiuiduum quoque perfectum minus habere, quod quidem nequeat solum uarias ideae specieique dotes explere. Ideoque per plura hic indiuidua uarij speciei, &ideae implentur effectus In specie tandem humana plura etiam, quàm in daemonica oportet indiuidua esse, perquae uariae ideae suę specieique dotes distribuantur, plurimique conficiant animi, quae nec unus, nec pau ci explere valerent. Esse praeterea plures humanarum species animarum. Platonicus inde coniectat, quod tanta est in hominibus discrepantia, ut alij diuini, alij bruti, alij uideantur humani.