Latin
1698.9 to 1698.10
Ficino, Opera omnia 1698.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Permultum enim interesse, ex qua parte mun danae sphaerae spiritale uelamen sibi familiare sortitus sit animus, siue coeleste, siue ęthereum, siue acrium sortiatur, ubi &referre quamplurimum sub quali stellarum cursu figuraque susceperit. Multa enim &varia in eiusmodi corpora ex supernis influere. &animam inde transfluere, augeri uerò eiusmodi differentiam ex daemonibus uarijs, tunc acceptis ducibus animarum aliter aliterque ducturis, neque parum adhibere momenti, ad quasdam differentias animarum, haec demum solida corpora, genesimque, &tempus, &locum. Quartam denique differentiam animabus accidere uult ex uaria educatione, consuetudine disciplina. Totam uerò eiusmodi differenttum animarum distributionem per inaequales gradus, &partes esse uult in ipsa intellectuali ratione mundi descriptam. Totam quinetiam distri butionem corporum uariorum, &fortunarum, &terminorum congruentem proportione quadam differentijs animorum in ratione seminali putat esse signatam, singulaque hunc in modum oportunè singulis coaptari. Subdit prouidentiam non posse congrua efficia, praemia supplicia reddere proprietatibus animonrum, nisi lias quoque in se penitus complectatur. Sicut neque Poeta competentes lii strionibus singulis personas &gestus, nisi naturales, &proprias eorum teneat facultares.