Latin
1699.1 to 1699.4
Ficino, Opera omnia 1699.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrobique igitur tam antecedentia, quàm consequentia partes prouidentiae sunt, &humanae similiter &diui nae. Sed antecedentia praecipuè, prima non tam seminario, quàm in exemplari, intellectualique diuinae prouidentiae libro sunt partes, ubi leguntur etiam, quae non omnino efficiuntur inde, sicut &prouidentia solet humana, consequentia uerò partes saepe etiam sunt in libro prouidentiae seminario, ubi imprimuntur, &exprimuntur inde, quę intelliguntur in altero. Adeò uerò perantecedentia iemper riteque consequentia ordinata sunt singula. ut quando ex inordinata libidine committitur adulterium, statim tum in libro naturae ex coitu consequatur ordinata propagatio prolis, tum in ipio intelligentię libro ex perturbata concupiscentia deteriorique electione deinceps ordine debum conse quatur perturbata adulteri uita, conditioque deterior. Sic ergò natura pariter intelligenuaque quaecunque, uel malè, uel sorte uidentur accidere, communi quodam consensu suis ordinibus implicanutra uerò animorum iniqui mores, &opera mala partes rationis mundanę dicuntur: ipsamque rationem cum his malis fertur habere communionem. Non quoniam propriè trahantur haec inde, sed quoniam ibi ab alijs facienda notantur, &facta plectuntur, itaque cum prouidentia consideretur tanquam exemplar omnium atque opifex, peccata quidem sunt partes eius, prout est exemplar potius, quàm ut opisex: poenae uerò peccantium utraque conditione sunt partes. Vtrum uerò mala ibi proprium quantum mala sunt exemplarhabeant, an ex ipso potius exemplari bonorum dijudicentur, oportunius alibi pertractantur. Conclude iam prouidentiam, non uegetalem solum more plantae, uerum etiam intellectualem artis &prouidentiae more, sed naturalis, usque ad minima se diffundere. cma Confirmatio primi libri atque secundi: quod Deus faciat, intelligat, curet til. singula. Cap. xIX Peraepretium est, quae &in hoc, &in sequenti libro de prouidentia tranfiguntur, ita breuiter Oconfirmare. Cum esse ubique sit per formam, &quatenus habetur forma, eatenus habeatur &esse, atque uicissim meritò coniectamus essentiam primam, formam quoque existere primam. Formam uerò primam oportere putamus simplicissimam esse pariter atque communissimam: quatenus entia omnia superat, &concipiat atque parit.