Latin
1699.10 to 1699.12
Ficino, Opera omnia 1699.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligit itaque Deus ipse singula, non distractus in plurima, sed collectus in semetipsum: quem intuendo, uelut totius exemplar, &causam cau sarum, perque causas omnium causam contuetur &omnia, &contuendo curat &prouidet, quatenus ad finem singula dirigit atque bonum: quandoquidem sub ipsa ipsius boni forma omnia procreauit d bonum. Quòd autem quam facillime cuncta tam diligentissimè curet, inde probatur, quoniam ab ipso Deo res habent, non ut sint tantum, sed etiam ut causae sint. Nam &ut sint inde habent, prout ipse est causa. Si igitur illinc habent, ut sint causae, inde quoque possident officium causae proprium. Hoc autem est conseruare pro uiribus, &curare quod facit. Quamobrem si à causa prima, causae omnes hanc habent proprietatem, quantum causae quędam sunt, meritò hanc habet illa potissimum, ut omnia cu ret &singula, quatenus maximè causa est, &causa singulorum, quae quidem nisi singulatim custodiantur, non custodientur unquam communia, quae conseruantur in singulis, non conseruabitur totum quod necessariò constat ex partibus, non excoletur uniuersalis ordo totius, qui in gradibus usque ad minimam descendentibus necessario constat. Qui sanè ordo, quae distinctio cum certum perpetuumque habeat ordinem, ideoque casu nequeat esse, sed ex alicuius agentis intentione procedat, nequam tamen ex inten tione agentis necessitate naturae, cuius intentio determinatur ad unum, potius quam ad multa, quatenus sint distincta: meritò ex quadam intelligentis intentione procedit, non intelligentiae cuiusdam causaeque particularis. Omnes enim eiusmodi in numero distinctorum operum computantur. Ex inten tione igitur intelligentię primae proximeque communis prouenit uniuersalis distinctio rerum.