Latin
1699.5 to 1699.9
Ficino, Opera omnia 1699.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Simplicitatem uerò uniformem, communitatemque om niformem ita demum possidet, si sit intellectus, praesertim quoniam ad intelligentiam pertinet, tum composita resoluere penitus in simplicia, tum res singulas sub uniuersalissima comorehendere for ma. Prima igitur essentia est prima forma: prima uerò forma primus est intellectus. Quod si essentia illic reipsa, &intellectus est idem: nimirum &esse atque intelligere, illic est similiter idem. Tum uerò sicut essentia talis passim, aut talis in suo genere prima, sequentia facit non alio additor sed eo tantum ipso quòd talis, ceu Sollucendo illuminat, ignis calefacit ubique calendo, sic ipsa simpliciter essentia simpliciter essendo omnia procreatentia. Ac si causa est, ut omnia esse simpliciter habeant, esse insu per &in causa, ut omnia esse rale habeant atque tale. nam esse tale ex ipso simpliciter esse dependet, atque formalis ipsa communisque distinctio talium atque talium, non ex materia, sed ex ipsa prima omnium forma uniformi simul, &omniformi procedit. Haec igitur quatenus essendo efficit omnia, eatenus facit intelligendo, siquidem penes ipsam intelligere, non aliud est quàm esse, quod intelligendo facit omnia, nimirum &faciendo intelligit omnia. Intelligit inquam, non solum quaedam omnibus communissima, sed etiam unicuique propria, quibus unumquodque in suo esse, actuque perficitur: alioquin confusè nimium intelligeret, minimamque intelligentiam possideret, ac res potius in potentia, &hac quidem remota, &confusa cognosceret, quam in actu. Accedit quòd si actio ipsius propria intelligentia est, tanquam eminentissima, amplissimaque simul &intima, quousque agit, eóusque prorsus intelligit, atque è conuerso. Agit autem in singulis etiam atque minima peragendis: siquidem entis primi per singula quomodolibet entia certis ordinibus, consequentia amplissimus est influxus, &quae post ipsum agunt, ipsius ubique uirtute mouentur &agunt. Aguntur uerò ubique non species ipsae rerum quae aeternae sunt, quam Deus ipsę sunt, sed indiuidua. Aut ergo Deus nihil extra se intelligit, atque agit, quod est falsum, aut agendo singula, intelligit eadem, quae nusquam fierent, nisi prius intelligerentur à Deo:sicut non fiuntà Sole, nisi quae prospiciuntur à Sole.