Latin
1701.1 to 1701.4
Ficino, Opera omnia 1701.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
gredimur de prouidentia librum. Profectò sic animae rationales in prouidentia designatae sunt partes, non partes inquam naturae, uel machinae corporalis: sed partes, id est participes prouidentiae, atque in gubernando collegae. Hinc &motus conceduntur deteriores, postquam semel nonnulla concessa minoribus est authoritas. Quoniam ue rò dicit seminariam uniuersi naturam esse animam quandam, memento sicut uocalis oratio distinctò significans non solùm ex intellectuali notione procedit, uerumetiam est notio quaedam: sic seminarium mundi uiuum, &omniforme ex ipsa mundi anima pullulans animam quandam esse: Ac si dicitur instrumenrum, uel intelligentiae purae, uel animalis intelligentiae tale est profectò, cui motor ipse suus, non tantùm praebeat motum, sed etiam opificij formam. Est enim cognatissimum instrumentum, suóque subest opifici, non tanquam manus, sed tanquam imaginatio, uel imaginarius spiritus practicę rationi. Subdit in libro secundo, rationem eiuimodi, bona simul, &mala com plecti. Si enim in hac rerum habitus primo designati sunt, priuationes quoquae consignatae sunt consequenter. Similiora descripta, etiam deteriora, &in longum progrediendo deterrima quoque conscripta non ita solùm, ut peragantur inde omnino peiora, sed ut tanquam inchoata, uel designata, tandem per corporeas causas, siue conditiones expleantur in mundo. Cuius quidem uniuersi gradus omnes &ordines, ita sunt in mundanae ratione conscripti, ut non ipsa ratio primum eos in se construxerit, sed tota potius unà cum suis eiusmodi partibus expressa fuerit ex intellectuali sigillo, dum tamen euaderet subinde deterior. Multa enim in hoc ipso mundanae rationis ordine con ptantur ad unguem motibus animarum, quae sanè congruitas, non ex hac ipsa ratione tantùm animabus subdita, sed etiam multóque magis ex intelligentia quadam animabus superiore praescita simul &praedestinata uidetur. Quemadmodum uerò in seminario mundi, neque totum partes generat, neque pars ab initio partem: sic &corpora mundi machina ex seminario germinat simul tota, neque partes generat suas ex quibus ipsa componitur: neque inter partes necessarias eius alia procreat aliam: lta neque stella facit stellam, nec ignis ab initio terram, neque homo leonem.