Latin
1701.5 to 1701.8
Ficino, Opera omnia 1701.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc efficitur, ut nulla pars mundi penitus subsit alijs: sed potius toti respondeat: ita uerò totum una cum partibus prodijsse ex suo semine mundum, semenque ex mente similiter testatur plantarum animaliumque generatio. Vbi non pars efficit partem, sed partes simul unà cum toto paulatim ex semine pullulant: ex quo etiam patet partium cunctarum, atque totius rationes in semine contineri: similiterque rationes mundi totius in natura: naturaeque in anima, &arimae prorsus in mente. Proinde ait totum machinae seminarium esse actum, &quasi spiritum totius animae mundi: similitérque partes in eo esse actus quosdam, &quasi spiracula quaedam partium animae propriarum. simili quodamordine totum hunc mundum seminarij totius actum esse, partesque partium. Cum uerò congruat undique machina seminario, &hoc animae mundi, &anima menti: sequitur ut in machina ad mentis nutum omnia dispensentur: Probabile quoquem est particulres animas tanquam animae mundanae sorbres, atque collegas secundum motus circuitusque suos animae mundanae penitus consonare, adeò utuices electionum, actionumque quas aguntanimae, accommodentur ubique uicibus animae mundi in naturalibus peragendis. Qua quidem connexione ad certas animarum electiones, actiones, uitas, certè quoque in uniuerso sortes, fortunaeque &corpora certa, exitus que consimiles ritè respondent. Inter haec ne quis opinetur difficilem esse Deo mundi totius curam, proprerea quòd innumerabilia in hoc sunt atque contraria, subdit omnia quantumcunque diuersa in unam congredi formam: qua fecillimè uni pareant authori: si in mixtis elementa contraria in formam desinunt unam: si in plantis &animalibus membrorum contrariae qualitates unam admittunt uiuentis formam. Idque utrobíque fit naturae particularis officio, cui nam mirum uideri debet, partes mundi contrarias in unam coire formam, licet nobis occultam? coite inquam na turae uniuersalis opera, quàm &naturae particulares ubique sequuntur. Si redigas igitur opera singula ad singulas ubique naturas, easque subigas uniuersali naturae, &hanc connectas intelligentiae intelligentiam unitati, planèm cognosces intelligentiam ex uno cardine rerum uno quodam nutu cardines omnes, sequentiaque deinceps mira facilitate mouere: mouere inquam intelligendo, atque ita singulis prouidere. Exempla uerò, quae ex praedicamentorum ordine Plotinus adduest ad multitudinem generatim in unum denique redigendam, perspicua sunt. Inter haec notabis, argumentum hoc esse, quòd ipsum unum sit omnium principium: quod omnia, uel contraria in uniuerso redigun tur in unum, scilicet praeter naturam suam in unum ab unitate coacta.