Latin
1701.1 to 1701.4
Ficino, Opera omnia 1701.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Nihil contingit casu. Nam prouidentia minima quaeque ordinat. COnsidera primùm totam mundi machinam circunfusam terris, esse in omni dispositione mo tuque semper ordinatissimam. Secundo, terrena omnium plurimum ordinatissimè nasci, atque procedere. Tertio, terram reliquum mundum esse uelut punctum. Per haec quartò concludes, in hoc puncto molis immensae ab ipsa mola conclusio mirabiliter ordinata, nihil non ordinatam posse relinqui, ut etiam quae interdum casu quodam fluitare uidentur, certò scias penes ordinem uniuersi suo quodam ordine non carere, penes ordinatorem inquam mundi totius intellectum. Ordo nanque nasci semper ab intelligentia consueuit. Illius enim nuru simplici prorsusque immobili machina ex tàm diuersis mobilibusque congesta ordinatissimè conspirat ®itur. Praeterea cum in qualibet gubernatione quatenus maior gradatim, maiorque in gubernatore intelligentia est atque potestas, catenus minus aliquid fortuitò illic accidat: certè si summa quaedam potestas, &intelligem tia gubernat mundum. totumque omnino subest illi, nullus usquam relinquitur temeritati locus. Acci dere namque gubernatori casus solet inopinatus, uel alienus, quia uel non omnia conspicit, uel non omnibus dominatur, soletque casus ab externis incidere. Vniuersum uerò sub unius diuinae mentis imperio conspectuque comprehenditur. ,ut nihil subterfugere praeuaricarique possit: praesertim quia sicut uita mundi est in qualibet parte rota, sic &intelligentia in hoc uiuente corpore tota simul ubi que. Neque tractat extrinsecus materias alienas, nec in plura distrahitur, sed suam agitat intus, atque ex uno cardine totam timque facilè regit intelligendo, quàm uita uiuendo uiuificat, quàm corpus agit essendo. Quod enim in corpore est esse per formam à uita intelligentiaque susceptam, id quidem est in uita uiuere: id runum in intellectu est intelligere. Ex tota quidem intelligentia tom profluit uita: ex uniuersa rursum uita similiter corporis uniuersi communis emicat forma. Simili quadam proportione diuersae in machina formae ex uarijs prosiliunt in uita seminibus. Differentia semina ex differentibus in intelligentia notionibus inferuntur. Notiones igitur intellectus ipsius per semina rerum usque ad singulas rerum perueniunt formas: atque sicut semen unum dum plures singulorum generat formas, nonconfusè, sed distinctè agit in singulis, alioquin singulam non perfectè formaret: sic &una intelligentiae notio, ubi per plura semina uitae plurimas insuper formas in singulis exprimit, non indefinitè quidem, sed determinatè agit in singulis, alioquin ageret imperfectè: neque actio eius, &uirtus usque ad ipsas uitae naturalis actiones proprias perueniret: tamersi necesse est superio ris ampliorisque semper causae uirtutem actionemque ultra ministerium inferioris longè lateque proce dere. Quo efficitur, ut primae ipsius essentiae uirtus &actio, quae intelligentia est per singula protemdatur.