Latin
1701.5 to 1701.7
Ficino, Opera omnia 1701.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tùm uerò si dixeris effectus passim singulares in rebus ex proprijs duntaxat formis, &uirtu tibus prouenire, meminisse debes uirtures ubique formasque proprias, quae ad formalem pertinent ordinem uniuersi ex primo rerum ordinatore procedere, penitusque seruari atque moueri. Cum igitur in formis &uirtutibus ipsis exitus singuli comprehendantur, necessarium est per uirtutes saltem for masque ipsas singulos ubique effectus ad ipsum uirtutum, &formarum omnium largitorem, &seruatorem, atque motorem penitus pertinere, uirtures inquam &formas, siue speciales, siue etiam singulares. Nam &in singulis physici dotes mirabiles inuenerunt, quae saepe caeteris sub eadem specie minimè conceduntur. Denique si quod Platonici putant, &Astrologi nesciunt quomodo confitentur, lux in coelo sensus est, atque radios passim ex luce protendere est singula persentire, sentiendoque facere, &faciendo sentire, nihil uel sub terra later, quòd non sentiatur inde latentibus ubique radijs. alioqui non generarentur etiam sub terra coelestia: nimirum &intelligentiae primae radij per omnia protenduntur, &quatenus seipsos ad singula usque deriuant, procreant ubique singula, perspiciuntque procreando, quando quidem &procreant intuendo. Perinde atque si dicas, &stellas aspectibus facere singula, &strutium oua mirabiliter tuendo fouere, pullosque formare, Cum igiturue nihil usquam diuinum lateat intellectum, &ordo sit intelligentiae proprius, nihil usquam in hoc intelligentiae opificio potest accidere, quod non ab ipso totius ordinatore sit ordinatum, etiam antequam accidat, &subitò nitens annexum caeteris consequenter, &in ordinem uniuersi redactum. Qui sanè ordo ita demum absolutissimus est, si minima quaeque prouidentissimè sint ordinata. Ita rursus excellentissimus est, si non solum ex ordinatis, uerumetiam ex ordinatoribus compleatur.