Latin
1704.1 to 1704.4
Ficino, Opera omnia 1704.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII deterior, quod non transit in bestias –N sequenti capite considerabis iterum geminam esse rationem mundi commmunem. Primam quidem adesse mundo, uelut artificem, secundam uerò inesse uelut formam, per quam uelut cognaAtam artifici etiam artifex uideatur mundo coniunctus. Artifex quidem praesidens est intellectualis ipsa substantia: insidens uerò, uelut forma est ratio seminalis, qua coire intellectus cum materia mundi uidetur atque generare. Reliquam Plotini sententiam summatim ita collige: Duo sunt in anima nostra actionum principia liberarum, intellectus, &ratio: quorum opera potest anima praeter id ipsum, quod habuit ab initio progredi. Sed intellectu quidem profecit subitò, factusque est animus statim ex humano diuinus, ratione uerò proficit tempore, deficitque similiter: ut uel sit huma nus, uel diuinus fiat, &daemonicus atque ferinus. Adsunt quidem omnibus hominum animabus semper intellectus &ratio, sed non omnes ratione uiuunt: intellectu quinetiam paucissimi. Multi enim imaginatione uiuunt potius atque sensu: in quorum imaginatione rationem ipsius scintillo uel rarò micant, uel etiam quandoque non micant. Quum imaginatio potius ad opposita conuertatur: quemadmodum &intellectus communiter in rationem humanam, praeter quam in beatis uix scintillare uidetur. Adesse quidem intelligentiam, &rationem propriam animabus humanis etiam non utentibus, non diffidet quicunque cognouerit intelligentiam quoque rationemque communem ubique uigere, rebusque quàm minimis esse praesentem. Interea notabis intellectum non esse adeò separatum, quin sit pars animae: item sicut ignis non semper calet, sic intellectum intelligere semper, &potentiam animae in discursione positam discurrere semper quocunque modo discurrat, siue per rationes, siue per imagines, more etiam somniantis: potentiam similiter uegetalem assiduè uegetare. Praeterea dum anima uiuit in homine, tum mentem tum rationem esse aliquid hominum, quamuis non utroque semper actu redundet in homines, atque mens rarius admodum quam ratio fulgeat. Si quando uerò animus sit in brutis, neque mentem, neque rationem aliquid uult esse brurorum, sed imaginationem tantum uegetationemque cum eis communicari posse.