Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1704
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ut ad conditionem nobis magis propriam descendamus: hommodo non debet conqueri, quod ab initio praestantior non sit effectus: quandoquidem ita satis habuit, atque ut nonnulli probant, ipse quodammodo praestantiorem potest efficere, quòd homine inferiora non possunt. Itaque habet quandam in se principij rationem: siquidem bonum quiddam potest addere bono, quod habuit ab initio: quòd uerò ita possit, ex eo conijcimus, quia potest, &in peius aliquam do labi, quod inferiora non possunt. Deus autem non fecisset humanam speciem, quae plantis &bru tis est melior, talem ut in peius prolabi posset, nisi fecisset &talem, ut possit in melius proficisci: quippe cum sit primo bono propinquior. Inter haec uerò, quod ait exemplar uniuersi, ipsumque uniuersum esse cuncta digesta per gradus, memento cum in prima puraque forma non possunt multa esse, nisi differant, neque differre queant, nisi formaliter, illic dupliciter inter se distingui, tum uarijs formarum modis, quasi per latitudinem: tum diuersis formarum gradibus, quasi per longum. Nempe quia mens processione quadam sub bono, suam accepit formam, ideo &in seipsa similiter procedendo uarios suae formae gradus induit uelut uultus. Hinc efficitur, ut in mundo quoque diinceps pergradus impares processio fiat, aliaque consequenter alia faciant, uel propagentur in alia. In dispositione rursum plantarum atque animalium partes gradibus inaequalibus digeruntur: sed dispositio talis in mundo ideo dicitur non esse simpliciter optima, quoniam longissimè distata bono, cui proximus est mundi faber primus, cui subijcitur anima mundi. Huic subditur mundi ratio seminalis, ex qua simul ac mundi corpore animal fit mundanum, rationi subijcitur corporea mundi forma. Eiusmodi uero ratio non sic animata, id est, uiua dicitur, ut est anima munditimò in hanc ita definit ipsius animae ui gor, ut in teporem calor, ac lumen similiter in pallorem. Simili quadam proportione degenerant à uitis ubique in se manentibus uitae quaedam inde corporibus dedicatae, siue in l hęris stellisque, siue daemonibus, &hominibus id cogitetur. Vbique uerò superius in natura naturaliter inferiori prouidet, &quantò superius, tantò prouidet magis, ac prouidendo firmius permanet in seipso: nam ex hac ipsa firmitate sua prouenit perpetuus prouidentiae tenor, dum uidelicet non afficitur, non inclinatur in alia, sed exuberat. De intellectu, &ratione, &imaginatione. Cur homines non semper utantur ratione, cur anima fiat