Latin
1711.5 to 1711.8
Ficino, Opera omnia 1711.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam uidetur etiam omnem in terrenum corpus animarum reditum negauisse, nisi fortè sit reditus ultimus: posuisse uerò uaria peccata, uaria purgari per alflictionem spiritus stimulatam à daemonibus explorato ribus sub iudicio Nemetis. Denique ipse nos Plato monuit ne temere quamlibet animam cuilibet cor pori iungeremus: cum inquit in Phoedromon posse in hominem uenire animam, quae sit propria bru ti forma, quae nunquam diuina perspexerit. Quasi significet, nec ipsam hominis animam in ipsam bruti formam posse descendere, quamuis in similitudinem quandam commerciumque fortè descen dat. Quoniam de brutorum animabus saepius hic fecimus mentionem, opportunè quaeritur: Si omnis uisa sit immortalis, contrariamque non accipiat, sed effugiat mortem, ut Numenio placet atque Plotino: Si rursum progredientium animalium animae, &immortales sunt, &quodammodo rationales, ut uult Porphyrius, ac fermè similiter lamblichus. quidnam de his dicendum? Dicimus forsitan ex eorum sententia. uel fingemus: animas bestiarum imaginationem habentium, ideoque motum proprium possidentium, in seipsis subsistere separatas à corpore, numerumque habere ab initio certum? &unamquamque in sua specie de corpore in corpus insinuari, species uerò confundere nunquam? atque interea donec solidum in sua specie corpus oportunius nanciscantur in aerio suo cor pore uiuere? Habent enim suum ipsae quoque spiritum, in quo nonnihil artis, &uaticinij munere daemonum, quibus dedicantur sortiri Porphyrius arbitratur. Animas autem proprio carentes motu &imaginationis expertes, concharum scilicet marinarum. atque plantarum uiuificationes quas dam ex anima mundi potius esse, quàm animas: sicut in pilis animalium ex anima totius solet accidere, easque in mundi uitam postremò resolui. Vbi uerò Plato animas infra nostram mortales appellat, exnonent illi, quos modo dicebam, non ita mortales, ut pereant, sed quia prorsus aliunde dependent, &ad immortalia tantum affectum, &actum habere uidentur. Post hęc ubi ait: animam esse uniuersum tum intelligibile, tum sensibile, semperque per intellectum agere in mundo intelligibili aeter no quodam idearum intuitum, dissonare uidetur tanta diuinitas animae ab eo, quod in brutum cohibeatur &plantam. Tamersi dictum hoc quodammodo temperat, ubi non uult ex hac ipsa substan tia, sed ex quodam eius influxu, &corpore certo animal, &arborem coalescere: intellectu interim ab opere proprio non cessante: cessante tamen rationali tum actu, tum habitu, atque facultate, quod non facilè nos admittimus.