Latin
1711.9 to 1711.10
Ficino, Opera omnia 1711.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Maximè enim est animae nostrae propria rationalis ipsa facultas: igitur tanquam maximè naturalis summopere permanet. Denique naturam genitalem animaduertes esse quendam intelligentiae terminum: ut quod in ipso sui summo est intellectuale, sit in eiusdem infimo genitale: quemadmodum quod est in summo lux, fit calor in infimo, atque radius uisualis ex aue quadam emicans, fit genitalis in ouo. Et quemadmodum radius eiusmodi uisualis, non ab externo prorsus ullo, sed solum dependet ab oculo, ideóque nec extinguitur quando non effulget extra, sed definit extrinsecus agere: ita genitalis quoque natura se habet, ex intellectuali substantia &intus micans, &foras emicans? quę &restat in ipsa intellectuali substantia extra non emicans, quando totus animus uertitur ad oppositum, sicut radius uisualis quando auertitur oculus retracto radio potius, quàm extincto.