Latin
1712.1 to 1712.4
Ficino, Opera omnia 1712.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. tionem ueniant. TN sequenti capite memento animam sortiri daemonem talem, aut talem propter talem quandam electionem eius atque motionem: non dico propter electiones singulas, sed speciem electionis ad Tquandam uitae speciem dirigentis: neque mutare daemonem, quandiu uitae speciem omnino non mutat. Quatenus igitur uitam agit ueneream, daemonem tenere uenereum, ac si abstineat quandoque lasciuis amoribus, tamen quamdiu facilè pergit amare, quamuis honeste speciem daemonis non permutat, adhuc enim uenereum habet, sed praestantioris inter uenereos ordinis: Similiter sià mercatura conferat se ad literas, daemonem seruat mercurialem, quamuis superiorem: si à religione ad mi litiam, genus daemonicum mutat &ordinem. Nam à louiali transit in Martium, ex quo animus tunc primum infortunatus euadit. Contrà uerò si à malitia ad religionem ueniat, subit ex Martio louium, nisi pergat ibi quoque contentiosus esse: unde neque est admodum fortunatus. Plurimi uerò quan tumcunque in hoc corpore uitae modum mutare aliquando uideantur, nonnihil tamen conditionis antiquae conseruant: ideoque nondum antiquum daemonem penitus exuerunt. Proinde per ea, quae sequuntur, apparet affectionem animae primam siue naturalem, siue electoriam multum corpus afficere, ut malus animus mala, bonus bona, ex quolibet sibi dato corpore postremò reportet, similiterque referat ex fortunis. Quamobrem non mutatur daemon, neque differt propter corporum fortunarumque differentias quatenus ipse mos animae speciem seruat antiquam. Quo prorsus in oppositum permutato, mu ratur &daemon, &cum daemone re uera fortuna, fortuita enim nobis ipse disponit Denique summa penes animae qualitatem est autoritas: quandoquidem pro differentia qualitatis animę talem quemdam induimus daemonem &exuimus: ac per daemones plurimum fortuita dispensantur. Quod si uel Porphyrius dicat secundum stellam in figura genesis dominantem: uel lamblichus secundum totam tunc regnantem harmoniam mundi differentes animabus distribui daemones, intellige coelestem motum atque conspectum distributiones eiusmodi non tam causam esse, quàm signum.